monumenta.ch > Plinius > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 24, 43
{XXVIII} quod et capitis doloribus cum polenta inlinitur. folia tenera oculis inflammatis illinuntur. mastiche lentisci replicandis palpebris et ad extendendam cutem in facie et zmegmata adhibetur et sanguinem reicientibus, tussi veteri et ad omnia, quae acaciae vis. medetur et attritis partibus sive oleo e semine eius facto ceraeque mixto sive foliis ex oleo decoctis, si hae cum aqua ita foveantur. scio Democratem medicum in valitudine Considiae, M. Servili consularis filiae, omnem curationem austeram recusantis diu efficaciter usum lacte caprarum, quas lentisco pascebat.